- ORBIS Romanus
- ORBIS Romanuspro ditione Romanae Civitatis, in l. in Orbe ff. de stat. hom. apud Plin. l. 7. c. 12. Hegesippum l. 2. c. 9. Firmicum l. 1. Gruterum Inscript. 281. 10. Maioragium Miscellaneor. l. 4. c. 4. ubi pluribus ostendit, Orbem pro ditione ac Imperio antiquis temporibus fuisse usurpatum. Sic Ovid. l. 8. Met. v. 100. sub Minois persona,Certe non pattar Iovis incunabula Cretem,Qui meus est Orbis, tantum contingere monstrum.Ad cuius imitationem, legimus Orbis Africanus, apud Salvianum l. 7. Orbis Galliae, in Vita S. Sulpicii Episcopi Bituricen sis Orbis Anglicus, in veteri Charta, in Concil. Anglic. in qua Knute Angliae Rex, se gubernatorem Orbis Anglici subscripsit. Imo Orbis Lemovicinus, Orbis Caturcinus, pro pago seu provincia, crebro in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicibus, apud Car. du Fresne. Ut autem Orbis Romanus pro Imperio Romano, apud praefatos Auctores: Sic Latinus Orbis idem, apud Vincentium Lirinensem Common. 1. Graece Ρ῾ωμαϊκὸς Κόσμος, apud Gelasium Cyzicenum reperitur in Actis Concil. Niceni. Apud Helgaudum vero in Roberto Gall. Rege Orbis Terrarum, ornamenti genus denotat: Ita enim is p. 68. Beato Dionysio casulam mirô itidem opere factam contulit: cui et aliud, ut tantam decebat feminam, ornamentum contexuit, quod vocatur Orbis Terrarum, illi Caroli Calvi dissimillimum. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.